조회 수 836 추천 수 0 댓글 0
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 게시글 수정 내역 댓글로 가기 인쇄
?

단축키

Prev이전 문서

Next다음 문서

크게 작게 위로 아래로 게시글 수정 내역 댓글로 가기 인쇄
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum 1
Disputatio pro declaratione virtutis
indulgentiarum
Martinus Luther
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum
95 Theses
31 octobris 1517
Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta
disputabuntur
Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther,
Artium et S.
Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore
Ordinario. Quare
petit, ut qui non possunt verbis presentes
nobiscum disceptare
agant id literis absentes. In nomine domini
nostri Hiesu Christi.
Amen.
----
1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo 'Penitentiam agite etc.' omnem vitam fidelium
penitentiam esse voluit.
2. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio
celebratur) non potest intelligi.
3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis
mortificationes.
4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni
celorum.
5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam a deo Aut certe remittendo
casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.
7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi.
9. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et
necessitatis.
10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant.
11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis
seminata.
12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.
13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum
relaxationem.
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum 2
14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem,
quanto minor fuerit ipsa.
15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus
desperationis horrori.
16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.
17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minui horrorem ita augeri charitatem.
18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende
charitatis.
19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos
certissimi simus.
20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso
tantummodo impositarum.
21. Errant itaque indulgentiarum praedicatores ii, qui dicunt per papae indulgentias hominem ab omni poena
solvi et salvari.
22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere.
23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e.
paucissimis, dari.
24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute
promissionem.
25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua
diocesi et parochia specialiter.
26. Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus
remissionem.
27. Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam.
28. Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est
in arbitrio dei solius.
29. Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.
30. Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis.
31. Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus.
32. Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute.
33. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo
deo.
34. Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.
35. Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria
contritio.
36. Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis
veniarum sibi debitam.
37. Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et
Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam.
38. Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis
divine.
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum 3
39. Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem
coram populo.
40. Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.
41. Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus
charitatis.
42. Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse
operibus misericordie.
43. Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimeret.
44. Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a
pena liberior.
45. Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed
indignationem dei sibi vendicat.
46. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et
nequaquam propter venias effundere.
47. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta.
48. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis dandis pro se devotam
orationem quam promptam pecuniam.
49. Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non in eas confidant, Sed nocentissime, si timorem
dei per eas amittant.
50. Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri
in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.
51. Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de
suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.
52. Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro
illis impigneraret.
53. Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas verbum dei in aliis ecclesiis penitus silere
iubent.
54. Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.
55. Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis
celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis
predicetur.
56. Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum
Christi.
57. Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi
concionatorum.
58. Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et
crucem, mortem infernumque exterioris.
59. Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.
60. Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.
61. Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.
62. Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.
63. Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum 4
64. Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.
65. Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.
66. Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.
67. Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum
promovendum.
68. Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.
69. Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere.
70. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi
somnia predicent.
71. Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
72. Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.
73. Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,
74. Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis
machinantur,
75. Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei
genitricem violasset, Est insanire.
76. Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.
77. Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum
Petrum et Papam.
78. Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias,
curationum &c. ut Co. XII.
79. Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.
80. Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.
81. Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a
calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.
82. Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum
necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad
structuram Basilice ut causam levissimam?
83. Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permittit beneficia pro
illis instituta, cum iam sit iniuria pro redemptis orare?
84. Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et
amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita
charitate?
85. Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen
pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?
86. Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Crassis crassiores, non de suis pecuniis magis quam
pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?
87. Item. Quid remittit aut participat Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et
participationis?
88. Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium
has remissiones et participationes tribueret?
Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum 5
89. Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et venias iam
olim concessas, cum sint eque efficaces?
90. Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est
ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.
91. Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non
essent.
92. Valeant itaque omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi 'Pax pax,' et non est pax.
93. Bene agant omnes illi prophete, qui dicunt populo Christi 'Crux crux,' et non est crux.
94. Exhortandi sunt Christiani, ut caput suum Christum per penas, mortes infernosque sequi studeant,
95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare celum quam per securitatem pacis confidant.

List of Articles
번호 제목 글쓴이 날짜 조회 수
공지 동탄명성교회 앱을 아이폰, 아이패드 등 iOS 계열 휴대폰에서 사용하기 file 관리자 2014.10.16 17041
공지 동탄명성교회 모바일 홈페이지 어플리케이션 file 관리자 2014.10.15 17022
933 [분향단, הַקְּטֹרֶת하케토렡 מִזְבַּח미즈바] file 갈렙 2024.03.11 15
932 [퍼온 글] 속죄소에 흘려진 예수님의 피 file 갈렙 2024.02.24 17
931 희년의 성서적 의미 file 갈렙 2024.03.03 17
930 “동방서 종교개혁 시작될 것” 수메르어 세계적 권위자 강신택 박사 file 갈렙 2024.03.05 18
929 유대인의 성인식(이스라엘의 성인식) file 갈렙 2024.04.20 18
928 사우디아라이바아에 있는 제벨 라오즈 산이 시내산인 것을 밝혀낸 론 와이어트 박사(Ron Wyatt, 1933-1999) file 갈렙 2024.04.05 20
927 [그림] 종려주일 및 예루살렘 입성 file 갈렙 2024.03.27 22
926 느디님 사람들 file 갈렙 2024.03.28 22
925 [거룩한 향, קְטֹרֶת케토렡] file 갈렙 2024.03.11 24
924 613가지의 율법(주제별로 구분) 갈렙 2024.02.12 26
923 하나님께서 임재할 성막 안의 기구 제작(출애굽기 37:1-29) file 갈렙 2024.03.05 26
922 론 와이어트는 '도굴꾼'이었을까? file 갈렙 2024.04.05 27
921 왜 우리 나라에서는 성경에 나오는 하나님을 '하나님'이라고 번역했을까? file 갈렙 2023.11.18 28
920 인더스 문명과 신화의 재해석 - 김수로, 허황옥의 쌍어문과 바빌론의 어신 file 갈렙 2023.12.25 32
919 사도도마 가락국 발자취 따라가 볼까_2012.06.20 경북매일신문 file 갈렙 2023.12.21 34
918 [마카베오 하권 제2장] 하나님의 법궤와 분향단을 예레미야가 골고다의 동굴 속에 숨겼다(마카베오 하권 제2장 1~8절) file 갈렙 2024.04.05 35
917 모세 오경에 기록된 율법 613가지(창,출,레.민,신) 갈렙 2024.02.12 36
916 예수님의 제자 도마가 가야땅에 다녀오다_강순구목사 file 갈렙 2023.12.21 40
915 신약시대 연대기 file 갈렙 2024.01.02 42
914 바울의 연대기_신약성경총론(조병수) file 갈렙 2024.01.01 43
Board Pagination Prev 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 ... 47 Next
/ 47
방문을 환영합니다.